- GENS
- I.GENSapud Plin 1. 6. c. 8. ubi de Cappadocia, Dextra vere omnes in Asia dictas gentes, plurimis superfusa populis: a populo distinguitur, sic, ut una gens, in complures populos dicatur divisa. Et sane multi populi in una gente, imo, quot in unaquaque civitates, tot populi sunt. Sic idem in Galatia sex gentes numerat, populos vero 195. ut vidimus supra. Et de India, gentium in ca novem milia fuisse, populorum autem innumeram multitudinem, scribit: ad quem locum, vide Salmas. ad Solin. p. 991. Vide quoque supra in voce Demus. Addo id solum, non solum singularum personarum, sed populorum quoque, imo et Gentium, statuas olim et simulacra facta: ut populi Romani apud Rhodios et alibi. Simulacra gentium, inter ornamenta Theatri Pompeiani, memorantur Suet. Ner. Claud. c. 46. De quibus Plin. a Coponio XIV. nationes, quae sunt circa Pompeii, factas, Varron. tradere scribit l. 36. c. 5. Et Martinus Polonus in Chron. Erat romae consecratio omnium statuarum, quae statuae scriptae nomina gentis in pectore, cuius imaginem tenebant, gerebant. Pompeii exemplum imitatus est, si quidem ex fide scribit haec Serv. Porticum Aug. fecerat, in qua simulacra omnium gentium conlocaverat; quae porticus appellatur, Ad nationes. Cuiusmodi imagines, a qualibet gente missas, in funebri pompa Principum quoque productas, discimus ex Dione, ubi de exsequiis Aug. item ubi de funere Pertinacis. Vide Casaub. ad Suet. d. l. Vandalorum Rex.II.GENSin notis antiquis Gentes. G. F. gula siliorum, Germanus srater, Geminae sidelis. GG. vel GS. gessêrunt. GEN. CORN. gente Corneliorum etc. EGR. Germanicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.